Logos Bible Study

Acts 23:23–35

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

23Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis, 24et jumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem. 25(Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.) 26Scribens epistolam continentem hæc: Claudius Lysias optimo præsidi Felici, salutem. 27Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est. 28Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum. 29Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis. 30Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale. 31Milites ergo secundum præceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem. 32Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra. 33Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum. 34Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia: 35Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum.

Read in Logos