Logos Bible Study

Acts 13:30–37

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

30Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his 31qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. 32Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est: 33quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. 34Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia. 35Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. 36David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem. 37Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.

Read in Logos