The Future of Bible Study Is Here.
Romans 12:9–20
9 Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhærentes bono: 10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes: 11 sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes: 12 spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes: 13 necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes. 14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere. 15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus: 16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: 17 nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. 18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: 19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. 20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.