The Future of Bible Study Is Here.
Proverbs 10:17–30
17 Via vitæ custodienti disciplinam;
qui autem increpationes relinquit, errat.
18 Abscondunt odium labia mendacia;
qui profert contumeliam, insipiens est.
19 In multiloquio non deerit peccatum,
qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
20 Argentum electum lingua justi;
cor autem impiorum pro nihilo.
21 Labia justi erudiunt plurimos;
qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.
22 Benedictio Domini divites facit,
nec sociabitur eis afflictio.
23 Quasi per risum stultus operatur scelus,
sapientia autem est viro prudentia.
24 Quod timet impius veniet super eum;
desiderium suum justis dabitur.
25 Quasi tempestas transiens non erit impius;
justus autem quasi fundamentum sempiternum.
26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis,
sic piger his qui miserunt eum.
et anni impiorum breviabuntur.
28 Exspectatio justorum lætitia,
spes autem impiorum peribit.
29 Fortitudo simplicis via Domini,
et pavor his qui operantur malum.
30 Justus in æternum non commovebitur,
impii autem non habitabunt super terram.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.