The Future of Bible Study Is Here.
Proverbs 1:24–33
extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
25 despexistis omne consilium meum,
et increpationes meas neglexistis.
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo,
et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
27 Cum irruerit repentina calamitas,
et interitus quasi tempestas ingruerit;
quando venerit super vos tribulatio et angustia:
28 tunc invocabunt me, et non exaudiam;
mane consurgent, et non invenient me:
29 eo quod exosam habuerint disciplinam,
et timorem Domini non susceperint,
30 nec acquieverint consilio meo,
et detraxerint universæ correptioni meæ.
31 Comedent igitur fructus viæ suæ,
suisque consiliis saturabuntur.
32 Aversio parvulorum interficiet eos,
et prosperitas stultorum perdet illos.
33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet,
et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.