The Future of Bible Study Is Here.
Nahum 2:1–8
1 Ascendit qui dispergat coram te,
qui custodiat obsidionem:
contemplare viam, conforta lumbos,
robora virtutem valde.
2 Quia reddidit Dominus superbiam Jacob,
sicut superbiam Israël;
quia vastatores dissipaverunt eos,
et propagines eorum corruperunt.
3 Clypeus fortium ejus ignitus,
viri exercitus in coccineis;
igneæ habenæ currus in die præparationis ejus,
et agitatores consopiti sunt.
4 In itineribus conturbati sunt;
quadrigæ collisæ sunt in plateis:
aspectus eorum quasi lampades,
quasi fulgura discurrentia.
5 Recordabitur fortium suorum;
ruent in itineribus suis:
velociter ascendent muros ejus,
et præparabitur umbraculum.
6 Portæ fluviorum apertæ sunt,
et templum ad solum dirutum.
7 Et miles captivus abductus est,
et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ,
murmurantes in cordibus suis.
8 Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ ejus;
ipsi vero fugerunt. State, state!
et non est qui revertatur.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|