The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 13:1–20
1 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. 2 Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore, 3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare. 4 Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea. 5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ: 6 sole autem orto æstuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt. 7 Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea. 8 Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. 9 Qui habet aures audiendi, audiat.
10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? 11 Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. 12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. 13 Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. 14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis:
Auditu audietis, et non intelligetis:
et videntes videbitis, et non videbitis.
15 Incrassatum est enim cor populi hujus,
et auribus graviter audierunt,
et oculos suos clauserunt:
nequando videant oculis, et auribus audiant,
et corde intelligant, et convertantur,
et sanem eos.
16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt. 17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.
18 Vos ergo audite parabolam seminantis. 19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est. 20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.