The Future of Bible Study Is Here.
Mark 3:21–35
21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. 22 Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.
23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere? 24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. 25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare. 26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. 27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. 28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint: 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti. 30 Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet.
31 Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum, 32 et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te. 33 Et respondens eis, ait: Quæ est mater mea et fratres mei? 34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea et fratres mei. 35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.