The Future of Bible Study Is Here.
Mark 10:3–9
3 At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses? 4 Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. 5 Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud: 6 ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. 7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam: 8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. 9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Clementine Vulgate
Loading…