The Future of Bible Study Is Here.
Luke 9:28–42
28 Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. 29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera: et vestitus ejus albus et refulgens. 30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, 31 visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. 32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. 33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Præceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ: nesciens quid diceret. 34 Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem. 35 Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. 36 Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant.
37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. 38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi: 39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum: 40 et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt. 41 Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum. 42 Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.