The Future of Bible Study Is Here.
Luke 4:1–12
1 Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane: et agebatur a Spiritu in desertum 2 diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit. 3 Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. 4 Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. 5 Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis, 6 et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. 7 Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia. 8 Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. 9 Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. 10 Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te: 11 et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 12 Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|