The Future of Bible Study Is Here.
Luke 2:41–47
41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ. 42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi, 43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. 44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. 45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum. 46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. 47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.