The Future of Bible Study Is Here.
Luke 15:11–24
11 Ait autem: Homo quidam habuit duos filios: 12 et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam. 13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. 14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere. 15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. 16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat. 17 In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! 18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te: 19 jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis. 20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. 21 Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus. 22 Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus: 23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur: 24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.