The Future of Bible Study Is Here.
Luke 14:16–24
16 At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos. 17 Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. 18 Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum. 19 Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum. 20 Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. 21 Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc. 22 Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. 23 Et ait dominus servo: Exi in vias, et sepes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea. 24 Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.