The Future of Bible Study Is Here.
Luke 14:1–14
1 Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. 2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. 3 Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens: Si licet sabbato curare? 4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. 5 Et respondens ad illos dixit: Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? 6 Et non poterant ad hæc respondere illi.
7 Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: 8 Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo. 9 Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. 10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus: 11 quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.
12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio; 13 sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos: 14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.