The Future of Bible Study Is Here.
Luke 1:21–56
21 Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo. 22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. 23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam: 24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens: 25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, 27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria. 28 Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. 29 Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. 30 Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. 31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: 32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum, 33 et regni ejus non erit finis. 34 Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? 35 Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. 36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis: 37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. 38 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda: 40 et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. 41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth: 42 et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. 43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? 44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. 45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. 46 Et ait Maria:
Magnificat anima mea Dominum:
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ:
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49 quia fecit mihi magna qui potens est:
et sanctum nomen ejus,
50 et misericordia ejus a progenie in progenies
timentibus eum.
51 Fecit potentiam in brachio suo:
dispersit superbos mente cordis sui.
et exaltavit humiles.
et divites dimisit inanes.
54 Suscepit Israël puerum suum,
recordatus misericordiæ suæ:
55 sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini ejus in sæcula.
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.