The Future of Bible Study Is Here.
Leviticus 11:1–10
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 2 Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ: 3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. 4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. 5 Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. 6 Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. 7 Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat. 8 Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
9 Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. 10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.