The Future of Bible Study Is Here.
Lamentations 1:1–6
civitas plena populo!
Facta est quasi vidua
domina gentium;
princeps provinciarum
facta est sub tributo.
2 BETH. Plorans ploravit in nocte,
et lacrimæ ejus in maxillis ejus:
non est qui consoletur eam,
ex omnibus caris ejus;
omnes amici ejus spreverunt eam,
et facti sunt ei inimici.
3 GHIMEL. Migravit Judas propter afflictionem,
et multitudinem servitutis;
habitavit inter gentes,
nec invenit requiem:
omnes persecutores ejus apprehenderunt eam
inter angustias.
4 DALETH. Viæ Sion lugent, eo quod non sint
qui veniant ad solemnitatem:
omnes portæ ejus destructæ,
sacerdotes ejus gementes;
virgines ejus squalidæ,
et ipsa oppressa amaritudine.
5 HE. Facti sunt hostes ejus in capite;
inimici ejus locupletati sunt:
quia Dominus locutus est super eam
propter multitudinem iniquitatum ejus.
Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem
ante faciem tribulantis.
6 VAU. Et egressus est a filia Sion
omnis decor ejus;
facti sunt principes ejus velut arietes
non invenientes pascua,
et abierunt absque fortitudine
ante faciem subsequentis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|