The Future of Bible Study Is Here.
Job 7:1–11
1 Militia est vita hominis super terram,
et sicut dies mercenarii dies ejus.
2 Sicut servus desiderat umbram,
et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,
3 sic et ego habui menses vacuos,
et noctes laboriosas enumeravi mihi.
4 Si dormiero, dicam: Quando consurgam?
et rursum expectabo vesperam,
et replebor doloribus usque ad tenebras.
5 Induta est caro mea putredine,
et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur,
et consumpti sunt absque ulla spe.
7 Memento quia ventus est vita mea,
et non revertetur oculus meus ut videat bona.
8 Nec aspiciet me visus hominis;
oculi tui in me, et non subsistam.
9 Sicut consumitur nubes, et pertransit,
sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.
10 Nec revertetur ultra in domum suam,
neque cognoscet eum amplius locus ejus.
11 Quapropter et ego non parcam ori meo:
loquar in tribulatione spiritus mei;
confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.