The Future of Bible Study Is Here.
John 6:32–40
32 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. 33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. 34 Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc. 35 Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. 36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis. 37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: 38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. 39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. 40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.