The Future of Bible Study Is Here.
John 2:1–11
1 Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi. 2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. 3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. 4 Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. 5 Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. 6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. 7 Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. 8 Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus, 10 et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. 11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.