The Future of Bible Study Is Here.
John 14:1–16
1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. 2 In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. 3 Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. 4 Et quo ego vado scitis, et viam scitis. 5 Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire? 6 Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. 7 Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. 8 Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. 9 Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? 10 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera. 11 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? 12 alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. 13 Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio. 14 Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.
15 Si diligitis me, mandata mea servate: 16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.