The Future of Bible Study Is Here.
John 13:33–14:7
33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. 34 Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. 35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
36 Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea. 37 Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. 38 Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.
14 1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. 2 In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. 3 Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. 4 Et quo ego vado scitis, et viam scitis. 5 Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire? 6 Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. 7 Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.