The Future of Bible Study Is Here.
John 11:45–53
45 Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum. 46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.
47 Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? 48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. 49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, 50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. 51 Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, 52 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. 53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.