The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 33:15–26
15 In diebus illis et in tempore illo
germinare faciam David germen justitiæ,
et faciet judicium et justitiam in terra:
16 in diebus illis salvabitur Juda,
et Jerusalem habitabit confidenter:
et hoc est nomen quod vocabunt eum:
Dominus justus noster.
Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël:
18 et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea,
qui offerat holocautomata,
et incendat sacrificium,
et cædat victimas omnibus diebus.
19 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:
Si irritum potest fieri pactum meum cum die,
et pactum meum cum nocte,
ut non sit dies et nox in tempore suo,
21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo,
ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus,
et Levitæ et sacerdotes ministri mei.
22 Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli,
et metiri arena maris,
sic multiplicabo semen David servi mei,
et Levitas ministros meos.
23 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:
24 Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens:
Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt?
et populum meum despexerunt,
eo quod non sit ultra gens coram eis.
Si pactum meum inter diem et noctem,
et leges cælo et terræ non posui,
26 equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam,
ut non assumam de semine ejus
principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob:
reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.