The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 30:3–8
3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. 4 Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam:
Vocem terroris audivimus:
formido, et non est pax.
6 Interrogate, et videte si generat masculus:
quare ergo vidi omnis viri manum
super lumbum suum, quasi parturientis,
et conversæ sunt universæ facies in auruginem?
nec est similis ejus:
tempusque tribulationis est Jacob,
et ex ipso salvabitur.
8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum:
conteram jugum ejus de collo tuo,
et vincula ejus dirumpam,
et non dominabuntur ei amplius alieni:
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.