The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 15:2–9
2 Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur?
dices ad eos: Hæc dicit Dominus:
Qui ad mortem, ad mortem,
et qui ad gladium, ad gladium,
et qui ad famem, ad famem,
et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
3 Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus:
gladium ad occisionem,
et canes ad lacerandum,
et volatilia cæli et bestias terræ
ad devorandum et dissipandum.
4 Et dabo eos in fervorem universis regnis terræ,
propter Manassen filium Ezechiæ regis Juda,
super omnibus quæ fecit in Jerusalem.
5 Quis enim miserebitur tui, Jerusalem,
aut quis contristabitur pro te?
aut quis ibit ad rogandum pro pace tua?
6 Tu reliquisti me, dicit Dominus;
retrorsum abiisti:
et extendam manum meam super te, et interficiam te:
laboravi rogans.
7 Et dispergam eos ventilabro in portis terræ:
interfeci et disperdidi populum meum,
et tamen a viis suis non sunt reversi.
8 Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris:
induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie:
misi super civitates repente terrorem.
9 Infirmata est quæ peperit septem;
defecit anima ejus:
occidit ei sol cum adhuc esset dies:
confusa est, et erubuit:
et residuos ejus in gladium dabo
in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Clementine Vulgate
Loading…