The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 13:12–17
12 Dices ergo ad eos sermonem istum:
Hæc dicit Dominus Deus Israël:
Omnis laguncula implebitur vino.
Et dicent ad te:
Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino?
Hæc dicit Dominus:
Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus,
et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus,
et sacerdotes, et prophetas,
et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate.
14 Et dispergam eos virum a fratre suo,
et patres et filios pariter, ait Dominus.
Non parcam, et non concedam:
neque miserebor, ut non disperdam eos.
15 Audite, et auribus percipite:
nolite elevari, quia Dominus locutus est.
16 Date Domino Deo vestro gloriam
antequam contenebrescat,
et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos:
exspectabitis lucem,
et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.
17 Quod si hoc non audieritis,
in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ:
plorans plorabit,
et deducet oculus meus lacrimam,
quia captus est grex Domini.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.