The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 53:3–7
3 despectum, et novissimum virorum,
virum dolorum, et scientem infirmitatem,
et quasi absconditus vultus ejus et despectus,
unde nec reputavimus eum.
4 Vere languores nostros ipse tulit,
et dolores nostros ipse portavit;
et nos putavimus eum quasi leprosum,
et percussum a Deo, et humiliatum.
5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras;
attritus est propter scelera nostra:
disciplina pacis nostræ super eum,
et livore ejus sanati sumus.
6 Omnes nos quasi oves erravimus,
unusquisque in viam suam declinavit:
et posuit Dominus in eo
iniquitatem omnium nostrum.
7 Oblatus est quia ipse voluit,
et non aperuit os suum;
sicut ovis ad occisionem ducetur,
et quasi agnus coram tondente se obmutescet,
et non aperiet os suum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Clementine Vulgate
Loading…