The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 30:1–8
1 Væ filii desertores, dicit Dominus,
ut faceretis consilium, et non ex me,
et ordiremini telam, et non per spiritum meum,
ut adderetis peccatum super peccatum;
2 qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum,
et os meum non interrogastis,
sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis,
et habentes fiduciam in umbra Ægypti!
3 Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem,
et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam.
4 Erant enim in Tani principes tui,
et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt.
5 Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit:
non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem,
sed in confusionem et in opprobrium.
In terra tribulationis et angustiæ
leæna, et leo ex eis,
vipera et regulus volans;
portantes super humeros jumentorum divitias suas,
et super gibbum camelorum thesauros suos,
ad populum qui eis prodesse non poterit.
7 Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur.
Ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce.
8 Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum,
et in libro diligenter exara illud,
et erit in die novissimo
in testimonium usque in æternum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|