The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 14:12–20
Lucifer, qui mane oriebaris?
corruisti in terram,
qui vulnerabas gentes?
In cælum conscendam,
super astra Dei
exaltabo solium meum;
sedebo in monte testamenti,
in lateribus aquilonis;
14 ascendam super altitudinem nubium,
similis ero Altissimo?
15 Verumtamen ad infernum detraheris,
in profundum laci.
16 Qui te viderint, ad te inclinabuntur,
teque prospicient:
Numquid iste est vir qui conturbavit terram,
qui concussit regna,
et urbes ejus destruxit,
vinctis ejus non aperuit carcerem?
universi dormierunt in gloria,
vir in domo sua;
19 tu autem projectus es de sepulchro tuo,
quasi stirps inutilis pollutus,
et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio,
et descenderunt ad fundamenta laci,
quasi cadaver putridum.
20 Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura;
tu enim terram tuam disperdidisti,
tu populum tuum occidisti:
non vocabitur in æternum
semen pessimorum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.