The Future of Bible Study Is Here.
Hebrews 8:2–8
2 sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. 3 Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat. 4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerrent secundum legem munera, 5 qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. 6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. 7 Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. 8 Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum,
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|