6 Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam: 7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. 8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes.