The Future of Bible Study Is Here.
Galatians 2:5–10
5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos: 6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. 7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis 8 (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes): 9 et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem: 10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.