The Future of Bible Study Is Here.
Ezra 1:1–4:3
1 In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens: 2 Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Judæa. 3 Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, quæ est in Judæa, et ædificet domum Domini Dei Israël: ipse est Deus qui est in Jerusalem. 4 Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem.
5 Et surrexerunt principes patrum de Juda et Benjamin, et sacerdotes, et Levitæ, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad ædificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem. 6 Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis, in supellectili, exceptis his quæ sponte obtulerant. 7 Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quæ tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et posuerat ea in templo dei sui. 8 Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Juda. 9 Et hic est numerus eorum: phialæ aureæ triginta, phialæ argenteæ mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta, 10 scyphi argentei secundi quadringenti decem, vasa alia mille. 11 Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta: universa tulit Sassabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Jerusalem.
2 1 Hi sunt autem provinciæ filii, qui ascenderunt de captivitate, quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Jerusalem et Judam, unusquisque in civitatem suam. 2 Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israël: 3 filii Pharos duo millia centum septuaginta duo. 4 Filii Sephatia, trecenti septuaginta duo. 5 Filii Area, septingenti septuaginta quinque. 6 Filii Phahath Moab, filiorum Josue: Joab, duo millia octingenti duodecim. 7 Filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor. 8 Filii Zethua, nongenti quadraginta quinque. 9 Filii Zachai, septingenti sexaginta. 10 Filii Bani, sexcenti quadraginta duo. 11 Filii Bebai, sexcenti viginti tres. 12 Filii Azgad, mille ducenti viginti duo. 13 Filii Adonicam, sexcenti sexaginta sex. 14 Filii Beguai, duo millia quinquaginta sex. 15 Filii Adin, quadringenti quinquaginta quatuor. 16 Filii Ather, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo. 17 Filii Besai, trecenti viginti tres. 18 Filii Jora, centum duodecim. 19 Filii Hasum, ducenti viginti tres. 20 Filii Gebbar, nonaginta quinque. 21 Filii Bethlehem, centum viginti tres. 22 Viri Netupha, quinquaginta sex. 23 Viri Anathoth, centum viginti octo. 24 Filii Azmaveth, quadraginta duo. 25 Filii Cariathiarim, Cephira et Beroth, septingenti quadraginta tres. 26 Filii Rama et Gabaa, sexcenti viginti unus. 27 Viri Machmas, centum viginti duo. 28 Viri Bethel et Hai, ducenti viginti tres. 29 Filii Nebo, quinquaginta duo. 30 Filii Megbis, centum quinquaginta sex. 31 Filii Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor. 32 Filii Harim, trecenti viginti. 33 Filii Lod Hadid, et Ono, septingenti viginti quinque. 34 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque. 35 Filii Senaa, tria millia sexcenti triginta.
36 Sacerdotes: filii Jadaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres. 37 Filii Emmer, mille quinquaginta duo. 38 Filii Pheshur, mille ducenti quadraginta septem. 39 Filii Harim, mille decem et septem. 40 Levitæ: filii Josue et Cedmihel filiorum Odoviæ, septuaginta quatuor. 41 Cantores: filii Asaph, centum viginti octo. 42 Filii janitorum: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatitha, filii Sobai: universi centum triginta novem.
43 Nathinæi: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth, 44 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, 45 filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub, 46 filii Hagab, filii Semlai, filii Hanan, 47 filii Gaddel, filii Gaher, filii Raaia, 48 filii Rasin, filii Necoda, filii Gazam, 49 filii Aza, filii Phasea, filii Besee, 50 filii Asena, filii Munim, filii Nephusim, 51 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, 52 filii Besluth, filii Mahida, filii Harsa, 53 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, 54 filii Nasia, filii Hatipha, 55 filii servorum Salomonis, filii Sotai, filii Sophereth, filii Pharuda, 56 filii Jala, filii Dercon, filii Geddel, 57 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erant de Asebaim, filii Ami: 58 omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
59 Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israël essent. 60 Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quinquaginta duo.
61 Et de filiis sacerdotum: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum: 62 hi quæsierunt scripturam genealogiæ suæ, et non invenerunt, et ejecti sunt de sacerdotio. 63 Et dixit Athersatha eis ut non comederent de Sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus.
64 Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta: 65 exceptis servis eorum, et ancillis, qui erant septem millia trecenti triginta septem: et in ipsis cantores atque cantatrices ducenti. 66 Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque, 67 cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti. 68 Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo. 69 Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum. 70 Habitaverunt ergo sacerdotes, et Levitæ, et de populo, et cantores, et janitores, et Nathinæi, in urbibus suis, universusque Israël in civitatibus suis.
3 1 Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Israël in civitatibus suis: congregatus est ergo populus quasi vir unus in Jerusalem. 2 Et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei. 3 Collocaverunt autem altare Dei super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum: et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere. 4 Feceruntque solemnitatem tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum præceptum opus diei in die suo. 5 Et post hæc holocaustum juge, tam in calendis quam in universis solemnitatibus Domini quæ erant consecratæ, et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino. 6 A primo die mensis septimi cœperunt offerre holocaustum Domino: porro templum Dei nondum fundatum erat. 7 Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis.
8 Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, cœperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levitæ, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini. 9 Stetitque Josue et filii ejus et fratres ejus, Cedmihel et filii ejus, et filii Juda, quasi vir unus, ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei: filii Henadad, et filii eorum, et fratres eorum Levitæ. 10 Fundato igitur a cæmentariis templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levitæ filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israël. 11 Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israël. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini. 12 Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum, in oculis eorum, flebant voce magna: et multi vociferantes in lætitia, elevabant vocem. 13 Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium, et vocem fletus populi: commixtim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.
4 1 Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin, quia filii captivitatis ædificarent templum Domino Deo Israël: 2 et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis: Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos, quærimus Deum vestrum: ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc. 3 Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Israël: Non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis Cyrus rex Persarum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.