The Future of Bible Study Is Here.
Ezekiel 12
12 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est. 3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est: 4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. 5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum. 6 In conspectu eorum in humeris portaberis; in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël. 7 Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. 8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens: 9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans: Quid tu facis? 10 Dic ad eos:
Hæc dicit Dominus Deus:
Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem,
et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.
Ego portentum vestrum:
quomodo feci, sic fiet illis:
in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
12 Et dux qui est in medio eorum,
in humeris portabitur; in caligine egredietur:
parietem perfodient, ut educant eum;
facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.
13 Et extendam rete meum super eum,
et capietur in sagena mea:
et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum,
et ipsam non videbit:
ibique morietur.
14 Et omnes qui circa eum sunt,
præsidium ejus, et agmina ejus,
dispergam in omnem ventum,
et gladium evaginabo post eos.
15 Et scient quia ego Dominus,
quando dispersero illos in gentibus,
et disseminavero eos in terris.
16 Et relinquam ex eis viros paucos
a gladio, et fame, et pestilentia,
ut enarrent omnia scelera eorum
in gentibus ad quas ingredientur,
et scient quia ego Dominus.
17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
18 Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede,
sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe.
Hæc dicit Dominus Deus
ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël:
Panem suum in sollicitudine comedent,
et aquam suam in desolatione bibent:
ut desoletur terra a multitudine sua,
propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.
20 Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt,
terraque deserta,
et scietis quia ego Dominus.
21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
22 Fili hominis, quod est proverbium istud
vobis in terra Israël, dicentium:
In longum differentur dies,
et peribit omnis visio?
Hæc dicit Dominus Deus:
Quiescere faciam proverbium istud,
neque vulgo dicetur ultra in Israël:
et loquere ad eos quod appropinquaverint dies,
et sermo omnis visionis.
24 Non enim erit ultra omnis visio cassa,
neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël:
et quodcumque locutus fuero verbum, fiet,
et non prolongabitur amplius:
sed in diebus vestris, domus exasperans,
loquar verbum, et faciam illud,
dicit Dominus Deus.
26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
27 Fili hominis, ecce domus Israël dicentium:
Visio quam hic videt,
in dies multos et in tempora longa iste prophetat.
Hæc dicit Dominus Deus:
Non prolongabitur ultra omnis sermo meus:
verbum quod locutus fuero, complebitur,
dicit Dominus Deus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.