The Future of Bible Study Is Here.
Ezekiel 11:1–12
1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portæ viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi. 2 Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, 3 dicentes: Nonne dudum ædificatæ sunt domus? hæc est lebes, nos autem carnes. 4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis. 5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Hæc dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi. 6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis. 7 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes: et educam vos de medio ejus. 8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. 9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia. 10 Gladio cadetis: in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus. 11 Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes: in finibus Israël judicabo vos, 12 et scietis quia ego Dominus: quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.