The Future of Bible Study Is Here.
Exodus 5:6–11
6 Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens: 7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas. 8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam: vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrificemus Deo nostro. 9 Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus. 10 Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas: 11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Clementine Vulgate
Loading…