The Future of Bible Study Is Here.
Exodus 15:1–18
1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt:
Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est,
equum et ascensorem dejecit in mare.
2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem:
iste Deus meus, et glorificabo eum:
Deus patris mei, et exaltabo eum.
Omnipotens nomen ejus,
4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare:
electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.
descenderunt in profundum quasi lapis.
6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine:
dextera tua, Domine, percussit inimicum.
7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos:
misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.
8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ:
stetit unda fluens, congregatae sunt abyssi in medio mari.
9 Dixit inimicus: Persequar et comprehendam,
dividam spolia, implebitur anima mea:
evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare:
submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
11 Quis similis tui in fortibus, Domine?
quis similis tui, magnificus in sanctitate,
terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?
12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.
13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti:
et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
14 Ascenderunt populi, et irati sunt:
dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.
15 Tunc conturbati sunt principes Edom,
robustos Moab obtinuit tremor:
obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui:
fiant immobiles quasi lapis,
donec pertranseat populus tuus, Domine,
donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ,
firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine:
sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.