The Future of Bible Study Is Here.
Ecclesiastes 4:1–8
1 Verti me ad alia, et vidi calumnias
quæ sub sole geruntur,
et lacrimas innocentium,
et neminem consolatorem,
nec posse resistere eorum violentiæ,
cunctorum auxilio destitutos,
2 et laudavi magis mortuos quam viventes;
3 et feliciorem utroque judicavi
qui necdum natus est,
nec vidit mala quæ sub sole fiunt.
4 Rursum contemplatus sum omnes labores hominum,
et industrias animadverti patere invidiæ proximi;
et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
5 Stultus complicat manus suas,
et comedit carnes suas, dicens:
6 Melior est pugillus cum requie,
quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.
7 Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.
8 Unus est, et secundum non habet,
non filium, non fratrem,
et tamen laborare non cessat,
nec satiantur oculi ejus divitiis;
nec recogitat, dicens:
Cui laboro, et fraudo animam meam bonis?
In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|