The Future of Bible Study Is Here.
Ecclesiastes
1 1 Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.
2 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes;
vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
de universo labore suo quo laborat sub sole?
4 Generatio præterit, et generatio advenit;
terra autem in æternum stat.
et ad locum suum revertitur;
ibique renascens, 6 gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem.
Lustrans universa in circuitu pergit spiritus,
et in circulos suos revertitur.
7 Omnia flumina intrant in mare,
et mare non redundat;
ad locum unde exeunt flumina
revertuntur ut iterum fluant.
non potest eas homo explicare sermone.
Non saturatur oculus visu,
nec auris auditu impletur.
9 Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est.
Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.
nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est:
jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.
sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt
erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
12 Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem;
13 et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter
de omnibus quæ fiunt sub sole.
Hanc occupationem pessimam
dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
14 Vidi cuncta quæ fiunt sub sole,
et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
15 Perversi difficile corriguntur,
et stultorum infinitus est numerus.
16 Locutus sum in corde meo, dicens:
Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia
qui fuerunt ante me in Jerusalem;
et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam,
erroresque et stultitiam;
et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:
18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio;
et qui addit scientiam, addit et laborem.
2 1 Dixi ego in corde meo: Vadam,
et affluam deliciis, et fruar bonis;
et vidi quod hoc quoque esset vanitas.
et gaudio dixi: Quid frustra deciperis?
3 Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam,
ut animam meam transferrem ad sapientiam,
devitaremque stultitiam,
donec viderem quid esset utile filiis hominum,
quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ.
ædificavi mihi domos,
et plantavi vineas;
et consevi ea cuncti generis arboribus;
6 et exstruxi mihi piscinas aquarum,
ut irrigarem silvam lignorum germinantium.
multamque familiam habui:
armenta quoque, et magnos ovium greges,
ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem;
8 coacervavi mihi argentum et aurum,
et substantias regum ac provinciarum;
feci mihi cantores et cantatrices,
et delicias filiorum hominum,
scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda;
omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem:
sapientia quoque perseveravit mecum.
10 Et omnia quæ desideraverunt oculi mei
non negavi eis,
nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur,
et oblectaret se in his quæ præparaveram;
et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.
11 Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ,
et ad labores in quibus frustra sudaveram,
vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi,
et nihil permanere sub sole.
12 Transivi ad contemplandam sapientiam,
erroresque, et stultitiam.
(Quid est, inquam, homo,
ut sequi possit regem, factorem suum?)
13 Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam,
quantum differt lux a tenebris.
14 Sapientis oculi in capite ejus;
stultus in tenebris ambulat:
et didici quod unus utriusque esset interitus.
Si unus et stulti et meus occasus erit,
quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam?
Locutusque cum mente mea,
animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
16 Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum,
et futura tempora oblivione cuncta pariter operient:
moritur doctus similiter ut indoctus.
17 Et idcirco tæduit me vitæ meæ,
videntem mala universa esse sub sole,
et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.
18 Rursus detestatus sum omnem industriam meam,
qua sub sole studiosissime laboravi,
habiturus hæredem post me,
19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit,
et dominabitur in laboribus meis,
quibus desudavi et sollicitus fui:
et est quidquam tam vanum?
renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.
21 Nam cum alius laboret in sapientia,
et doctrina, et sollicitudine,
homini otioso quæsita dimittit;
et hoc ergo vanitas et magnum malum.
22 Quid enim proderit homini de universo labore suo,
et afflictione spiritus,
qua sub sole cruciatus est?
23 Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt,
nec per noctem mente requiescit.
Et hoc nonne vanitas est?
24 Nonne melius est comedere et bibere,
et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis?
et hoc de manu Dei est.
25 Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego?
26 Homini bono in conspectu suo
dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam;
peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam,
ut addat, et congreget,
et tradat ei qui placuit Deo;
sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.
et suis spatiis transeunt universa sub cælo.
2 Tempus nascendi, et tempus moriendi;
tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.
3 Tempus occidendi, et tempus sanandi;
tempus destruendi, et tempus ædificandi.
4 Tempus flendi, et tempus ridendi;
tempus plangendi, et tempus saltandi.
5 Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi,
tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
6 Tempus acquirendi, et tempus perdendi;
tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.
7 Tempus scindendi, et tempus consuendi;
tempus tacendi, et tempus loquendi.
8 Tempus dilectionis, et tempus odii;
tempus belli, et tempus pacis.
9 Quid habet amplius homo de labore suo?
10 Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum,
ut distendantur in ea.
11 Cuncta fecit bona in tempore suo,
et mundum tradidit disputationi eorum,
ut non inveniat homo opus
quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
12 Et cognovi quod non esset melius nisi lætari,
et facere bene in vita sua;
13 omnis enim homo qui comedit et bibit,
et videt bonum de labore suo,
hoc donum Dei est.
14 Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum;
non possumus eis quidquam addere, nec auferre,
quæ fecit Deus ut timeatur.
15 Quod factum est, ipsum permanet;
quæ futura sunt jam fuerunt,
et Deus instaurat quod abiit.
16 Vidi sub sole in loco judicii impietatem,
et in loco justitiæ iniquitatem:
Justum et impium judicabit Deus,
et tempus omnis rei tunc erit.
18 Dixi in corde meo de filiis hominum,
ut probaret eos Deus,
et ostenderet similes esse bestiis.
19 Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum,
et æqua utriusque conditio.
Sicut moritur homo,
sic et illa moriuntur.
Similiter spirant omnia,
et nihil habet homo jumento amplius:
cuncta subjacent vanitati,
20 et omnia pergunt ad unum locum.
De terra facta sunt,
et in terram pariter revertuntur.
21 Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum,
et si spiritus jumentorum descendat deorsum?
22 Et deprehendi nihil esse melius
quam lætari hominem in opere suo,
et hanc esse partem illius.
Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?
4 1 Verti me ad alia, et vidi calumnias
quæ sub sole geruntur,
et lacrimas innocentium,
et neminem consolatorem,
nec posse resistere eorum violentiæ,
cunctorum auxilio destitutos,
2 et laudavi magis mortuos quam viventes;
3 et feliciorem utroque judicavi
qui necdum natus est,
nec vidit mala quæ sub sole fiunt.
4 Rursum contemplatus sum omnes labores hominum,
et industrias animadverti patere invidiæ proximi;
et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
5 Stultus complicat manus suas,
et comedit carnes suas, dicens:
6 Melior est pugillus cum requie,
quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.
7 Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.
8 Unus est, et secundum non habet,
non filium, non fratrem,
et tamen laborare non cessat,
nec satiantur oculi ejus divitiis;
nec recogitat, dicens:
Cui laboro, et fraudo animam meam bonis?
In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.
9 Melius est ergo duos esse simul quam unum;
habent enim emolumentum societatis suæ.
10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.
Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo;
unus quomodo calefiet?
12 Et si quispiam prævaluerit contra unum,
duo resistunt ei;
funiculus triplex difficile rumpitur.
13 Melior est puer pauper et sapiens,
rege sene et stulto,
qui nescit prævidere in posterum.
14 Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum;
et alius, natus in regno, inopia consumatur.
15 Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole
cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.
16 Infinitus numerus est populi
omnium qui fuerunt ante eum,
et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo;
sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.
17 Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei,
et appropinqua ut audias.
Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ,
qui nesciunt quid faciunt mali.
neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo.
Deus enim in cælo, et tu super terram;
idcirco sint pauci sermones tui.
2 Multas curas sequuntur somnia,
et in multis sermonibus invenietur stultitia.
ne moreris reddere:
displicet enim ei infidelis et stulta promissio,
sed quodcumque voveris redde:
4 multoque melius est non vovere,
quam post votum promissa non reddere.
5 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam,
neque dicas coram angelo:
Non est providentia:
ne forte iratus Deus contra sermones tuos
dissipet cuncta opera manuum tuarum.
plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri;
tu vero Deum time.
7 Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia,
et subverti justitiam in provincia,
non …
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.