The Future of Bible Study Is Here.
Amos 4
4 1 Audite verbum hoc, vaccæ pingues,
quæ estis in monte Samariæ,
quæ calumniam facitis egenis
et confringitis pauperes;
quæ dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus.
2 Juravit Dominus Deus in sancto suo,
quia ecce dies venient super vos,
et levabunt vos in contis,
et reliquias vestras in ollis ferventibus.
3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram,
et projiciemini in Armon,
dicit Dominus.
4 Venite ad Bethel, et impie agite;
ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem:
et afferte mane victimas vestras,
tribus diebus decimas vestras.
5 Et sacrificate de fermentato laudem,
et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate;
sic enim voluistis, filii Israël,
dicit Dominus Deus.
6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris,
et indigentiam panum in omnibus locis vestris;
et non estis reversi ad me,
dicit Dominus.
7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem,
cum adhuc tres menses superessent usque ad messem:
et plui super unam civitatem,
et super alteram civitatem non plui;
pars una compluta est,
et pars super quam non plui, aruit.
8 Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem
ut biberent aquam, et non sunt satiatæ;
et non redistis ad me,
dicit Dominus.
9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine:
multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum,
oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca:
et non redistis ad me,
dicit Dominus.
10 Misi in vos mortem in via Ægypti;
percussi in gladio juvenes vestros,
usque ad captivitatem equorum vestrorum,
et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras:
et non redistis ad me,
dicit Dominus.
11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham,
et facti estis quasi torris raptus ab incendio:
et non redistis ad me,
dicit Dominus.
12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël:
postquam autem hæc fecero tibi,
præparare in occursum Dei tui, Israël.
et creans ventum,
et annuntians homini eloquium suum,
faciens matutinam nebulam,
et gradiens super excelsa terræ:
Dominus Deus exercituum nomen ejus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.