The Future of Bible Study Is Here.
Acts 9:19–25
19 Et cum accepisset cibum, confortatus est.
Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot. 20 Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei. 21 Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? 22 Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judæos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus. 23 Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi ut eum interficerent. 24 Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent. 25 Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.