Logos Bible Study

4 Esdras 7:21–24

Clementine VulgateOther versions

21Mandans enim mandavit Deus venientibus, quando venerunt, quid facientes viverent, et quid observantes non punirentur. 22Hi autem non sunt persuasi, et contradixerunt ei, et constituerunt sibi cogitamen vanitatis, 23et proposuerunt sibi circumventiones delictorum, et super-dixerunt Altissimo non esse, et vias eius non cognoverunt, 24et legem eius spreverunt, et sponsiones eius abnegaverunt, et in legitimis eius fidem non habuerunt, et opera eius non perfecerunt.

Read in Logos