Logos Bible Study

4 Esdras 11:37–46

Clementine VulgateOther versions

37Et vidi, et ecce sicut leo concitatus de silva rugiens: et vidi quoniam emittebat vocem hominis ad aquilam. Et dixit, dicens, 38Audi tu, et loquar ad te, et dicet Altissimus tibi, 39Nonne tu es qui superasti de quattuor animalibus, quæ feceram regnare in sæculo meo, et ut per eos veniret finis temporum eorum? 40Et quartus veniens devicit omnia animalia quæ transierunt, et potentatu tenuit sæculum cum tremore multo, et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitavit tot temporibus orbem terrarum cum dolo. 41Et iudicasti terram non cum veritate. 42Tribulasti enim mansuetos, et læsisti quiescentes, et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt. 43Et ascendit contumelia tua usque ad Altissimum, et superbia tua ad Fortem. 44Et respexit Altissimus superba tempora, et ecce finita sunt, et scelera eius completa sunt. 45Propterea non appareas tu aquila. et alæ tuæ horribiles, et pennacula tua pessima, et capita tua maligna, et ungues tui pessimi, et omne corpus tuum vanum, 46uti refrigeretur omnis terra, et revertatur liberata de tua vi, et speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam.

Read in Logos