Logos Bible Study

4 Esdras 11

Clementine VulgateOther versions

111Et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alæ pennarum et capita tria. 2Et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes venti cæli insufflabant in eam, et colligebantur. 3Et vidi, et de pennis eius nascebantur contrariæ pennæ, et ipsæ fiebant in pennaculis minutis et modicis. 4Nam capita eius erant quiescentia, et dimidium caput erat maius aliorum capitum, sed ipsa quiescebat cum eis. 5Et vidi, et ecce aquila volavit in pennis suis, et regnavit super terram, et super eos qui habitant in ea. 6Et vidi, quoniam subiecta erant ei omnia sub cælo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quæ est super terram. 7Et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos, et misit vocem pennis suis, dicens, 8Nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo, et per tempus vigilate. 9Capita autem in novissimo serventur. 10Et vidi, et ecce vox non exibat de capitibus eius, sed de medietate corporis eius. 11Et numeravi contrarias pennas eius, et ecce ipsæ erant octo.

12Et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una penna, et regnavit super omnem terram. 13Et factum est cum regnaret, venit ei finis, et non apparuit locus eius: et sequens exurrexit, et regnabat. ipsa multum tenuit tempus. 14Et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non appareret sicut prior. 15Et ecce, vox emissa est illi, dicens, 16Audi tu quæ tanto tempore tenuisti terram. hæc annuncio tibi antequam incipias non apparere. 17Nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius. 18Et levavit se tertia, et tenuit principatum sicut et priores: et non apparuit et ipsa. 19Et sic contingebat omnibus aliis singulatim principatum gerere, et iterum nusquam comparere.

20Et vidi, et ecce in tempore sequentes pennæ erigebantur a dextera parte, ut tenerent et ipsæ principatum: et ex his erant quæ tenebant, sed tamen statim non comparebant. 21Nam et aliquæ ex eis erigebantur, sed non tenebant principatum. 22Et vidi post hæc, et ecce non comparuerunt duodecim pennæ et duo pennacula: 23et nihil supererat in corpore aquilæ, nisi duo capita quiescentia et sex pennacula.

24Et vidi, et ecce sex pennaculis divisæ sunt duæ, et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem. Nam quattuor manserunt in loco suo.

25Et vidi, et ecce subalares cogitabant se erigere et tenere principatus. 26Et vidi, et ecce una erecta est, sed statim non comparuit. 27Et secundæ velocius quam priores, non comparuerunt. 28Et vidi, et ecce duæ quæ superaverunt apud semetipsas cogitabant et ipsæ regnare.

29et in eo cum cogitarent, ecce unum quiescentium capitum quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum maius. 30Et vidi quoniam completa sunt duo capita secum: 31et ecce conversum est caput cum his qui cum eo erant, et comedit duas subalares quæ cogitabant regnare.

32Hoc autem caput perconterruit omnem terram, et dominabatur in ea his qui habitant terram cum labore multo, et potentatum tenuit orbis terrarum super omnes alas quæ fuerunt. 33Et vidi post hæc, et ecce medium caput subito non comparuit, et hoc sicut alæ. 34Superaverunt autem duo capita, quæ et ipsa similiter regnaverunt super terram, et super eos qui habitant in ea. 35Et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod a læva.

36Et audivi vocem dicentem mihi, Conspice contra te, et considera quod vides. 37Et vidi, et ecce sicut leo concitatus de silva rugiens: et vidi quoniam emittebat vocem hominis ad aquilam. Et dixit, dicens, 38Audi tu, et loquar ad te, et dicet Altissimus tibi, 39Nonne tu es qui superasti de quattuor animalibus, quæ feceram regnare in sæculo meo, et ut per eos veniret finis temporum eorum? 40Et quartus veniens devicit omnia animalia quæ transierunt, et potentatu tenuit sæculum cum tremore multo, et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitavit tot temporibus orbem terrarum cum dolo. 41Et iudicasti terram non cum veritate. 42Tribulasti enim mansuetos, et læsisti quiescentes, et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt. 43Et ascendit contumelia tua usque ad Altissimum, et superbia tua ad Fortem. 44Et respexit Altissimus superba tempora, et ecce finita sunt, et scelera eius completa sunt. 45Propterea non appareas tu aquila. et alæ tuæ horribiles, et pennacula tua pessima, et capita tua maligna, et ungues tui pessimi, et omne corpus tuum vanum, 46uti refrigeretur omnis terra, et revertatur liberata de tua vi, et speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam.

Read in Logos