Logos Bible Study

4 Esdras 9–10

Clementine VulgateOther versions

91Et respondit ad me, et dixit, Metiens metire tempus in semetipso: et erit cum videris, quando transierit pars quædam signorum quæ prædicta sunt, 2tunc intelliges quoniam ipsum est tempus in quo incipiet Altissimus visitare sæculum quod ab eo factum est. 3Et quando videbitur in sæculo motio locorum, et populorum turbatio, 4tunc intelliges quoniam de his erat Altissimus locutus a diebus qui fuerunt ante te ab initio. 5Sicut enim omne quod factum est in sæculo initium habet, pariter et consummationem, et consummatio est manifesta: 6sic et Altissimi tempora initia habent manifesta in prodigiis et virtutibus, et consummationes in actu et in signis.

7Et erit, omnis qui salvus factus fuerit, et qui poterit effugere per opera sua et per fidem in qua credidistis, 8relinquetur de prædictis periculis, et videbit salutare meum in terra mea, et in finibus meis, quoniam sanctificavi me a sæculo. 9Et tunc miserebuntur qui nunc abusi sunt vias meas: et in tormentis commorabuntur hi qui eas proiecerunt in contemptu. 10Qui enim non cognoverunt me, viventes beneficia consecuti: 11et qui fastidierunt legem meam, cum adhuc erant habentes libertatem, 12et cum adhuc esset eis apertus pænitentiæ locus, non intellexerunt, sed spreverunt: hos oportet post mortem in cruciamento cognoscere. 13Tu ergo noli adhuc curiosus esse, quomodo impii cruciabuntur: sed inquire quomodo iusti salvabuntur, et quorum sæculum, et propter quos sæculum, et quando. 14Et respondi, et dixi, 15Olim locutus sum, et nunc dico, et postea dicam: quoniam plures sunt qui pereunt, quam qui salvabuntur: 16sicut multiplicatur fluctus super guttam. Et respondit ad me, et dixit, 17Qualis ager, talia et semina: et quales flores, tales et tincturæ: et qualis operator, talis et creatio: et qualis agricola, talis cultura: quoniam tempus erat sæculi. 18Et nunc cum essem parans eis his qui nunc sunt; antequam fieret sæculum, in quo habitarent: et nemo mihi contradixit. 19tunc enim quisque, et nunc creatur in mundo hoc parato, et messe indeficienti, et lege investigabili corrupti sunt mores eorum. 20Et consideravi sæculum, et ecce erat periculum propter cogitationes quæ in eo advenerunt. 21Et vidi, et peperci ei valde: et servavi mihi acinum de botro, et plantationem de tribu multa. 22Pereat ergo multitudo quæ sine causa nata est, et servetur acinus meus, et plantatio mea: quia cum multo labore perfeci.

23Tu autem si adhuc intromittas septem dies alios, sed non ieiunabis in eis: 24Ibis in campum florum, ubi domus non est ædificata: et manducabis solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis, et vinum non bibes, sed solummodo flores: 25deprecare Altissimum sine intermissione, et veniam, et loquar tecum. 26Et profectus sum, sicut dixit mihi in campum, qui vocatur Ardath, et sedi ibi in floribus. Et de herbis agri manducavi, et facta est esca earum mihi in saturitatem.

27Et factum est post dies septem, et ego discumbebam supra fœnum, et cor meum iterum turbabatur sicut ante. 28Et apertum est os meum, et inchoavi dicere coram Altissimo, et dixi, 29O Domine, te nobis ostendens ostensus es patribus nostris in deserto, quod non calcatur, et infructuoso, quando erant exeuntes de Ægypto: et dicens dixisti, 30Tu Israel audi me, et semen Iacob intende sermonibus meis. 31Ecce enim ego semino in vobis legem meam, et faciet in vobis fructum, et glorificabimini in eo per sæculum. 32Nam patres nostri accipientes legem, non servaverunt, et legitima mea non custodierunt, et factus est fructus legis non parens: nec enim poterat, quoniam tuus erat. 33Nam qui acceperunt, perierunt, non custodientes quod in eis seminatum fuerat. 34Et ecce, consuetudo est, ut, cum acceperit terra semen, vel navem mare, vel vas aliquod escam vel potum: cum fuerit exterminatum id, in quo seminatum est, vel in quod missum est: 35simul id quod seminatum, vel missum est, vel quæ suscepta sunt, exterminantur, et suscepta iam non manent apud nos: sed nobis sic non factum est. 36Nos quidem qui legem accepimus peccantes perivimus, et cor nostrum quod suscepit eam: 37nam lex non periit, sed permansit in suo labore.

38Et cum loquerer hæc in corde meo, respexi oculis meis, et vidi mulierem in dextera parte, et ecce hæc lugebat, et plorabat cum voce magna, et animo dolebat valde, et vestimenta eius discissa, et cinis super caput eius. 39Et dimisi cogitatus, in quibus eram cogitans, et conversus sum ad eam, et dixi ei, 40Ut quid fles? et quid doles animo? Et dixit ad me, 41Dimitte me Domine meus, ut defleam me, et adiiciam dolorem: quoniam valde amaro sum animo, et humiliata sum valde. 42Et dixi ei, Quid passa es? dic mihi. Et dixit ad me, 43Sterilis fui ego famula tua, et non peperi, habens maritum annis triginta. 44Ego enim per singulas horas, et per singulos dies, et annos hos triginta deprecor Altissimum nocte ac die. 45Et factum est, post triginta annos exaudivit me Deus ancillam tuam, et vidit humilitatem meam, et attendit tribulationi meæ, et dedit mihi filium: et iucundata sum super eum valde ego, et vir meus, et omnes cives mei, et honorificabamus valde Fortem. 46Et nutrivi eum cum labore multo. 47Et factum est cum crevisset, et venisset accipere uxorem, feci diem epuli.

101Et factum est, cum introisset filius meus in thalamo suo, cecidit, et mortuus est: 2et evertimus omnes lumina, et surrexerunt omnes cives mei ad consolandum me, et quievi usque in alium diem usque nocte. 3Et factum est, cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem: et surrexi nocte, et fugi: et veni sicut vides in hoc campo: 4et cogito iam non reverti in civitatem, sed hic consistere: et neque manducare, neque bibere, sed sine intermissione lugere, et ieiunare usque dum moriar.

5Et dereliqui sermones in quibus eram, et respondi cum iracundia ad eam, et dixi, 6Stulta super omnes mulieres, non vides luctum nostrum, et quæ nobis contingunt? 7Quoniam Sion mater nostra omni tristitia contristatur, et humilitate humiliata est, et luget validissime. 8Et nunc quoniam omnes lugemus, et tristes sumus: quoniam omnes contristati sumus, tu autem contristaris in uno filio? 9Interroga enim terram, et dicet tibi: quoniam hæc est, quæ debeat lugere casum tantorum super eam germinantium. 10Et ex ipsa ab initio omnes nati et alii venient: et ecce, pene omnes in perditionem ambulant, et exterminium fit multitudo eorum. 11Et quis ergo debet lugere magis, nisi hæc quæ tam magnam multitudinem perdidit, quam tu, quæ pro uno doles? Si autem dicis mihi, 12Quoniam non est planctus meus similis terræ: quoniam fructum ventris mei perdidi, quem cum mœroribus peperi, et cum doloribus genui: 13terra autem secundum viam terræ, abiitque in ea multitudo præsens, quo modo evenit: et ego tibi dico, 14sicut tu cum labore peperisti, sic et terra dat fructum suum homini ab initio ei qui fecit eam. 15Nunc ergo retine apud temetipsam dolorem tuum, et fortiter fer qui tibi contigerunt casus. 16Si enim iustificaveris terminum Dei, et consilium suum recipies in tempore, et in talibus collaudaberis; 17ingredere ergo in civitatem ad virum tuum. Et dixit ad me, 18Non faciam, neque ingrediar civitatem, sed hic moriar. 19Et apposui adhuc loqui ad eam, et dixi, 20Noli facere hunc sermonem, sed consenti persuadenti. Quot enim casus Sion? Consolare propter dolorem Ierusalem. 21Vides enim quoniam sanctificatio nostra deserta effecta est, et altare nostrum demolitum est, et templum nostrum destructum est, 22et psalterium nostrum humiliatum est, et hymnus conticuit, et exultatio nostra dissoluta est, et lumen candelabri nostri extinctum est, et area testamenti nostri direpta est, et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod invocatum est super nos, pene prophanatum est: et liberi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt, et Levitæ nostri in captivitatem abierunt, et virgines nostræ coinquinatæ sunt, et mulieres nostræ vim passæ sunt, et iusti nostri rapti sunt, et parvuli nostri perditi sunt, et iuvenes nostri servierunt, et fortes nostri invalidi facti sunt: 23et quod omnium maius, signaculum Sion, quoniam resignata est de gloria sua. nam et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt. 24Tu ergo excute tuam tristitiam multam, et depone abs te multitudinem dolorum, ut tibi repropitietur Fortis, et requiem faciet tibi Altissimus requietionem laborum.

25Et factum est, cum loquebar ad eam, facies eius fulgebat subito et species, coruscus fiebat visus eius, ut essem pavens valde ad eam, et cogitarem quid esset hoc. 26Et ecce, subito emisit sonitum vocis magnum timore plenum, ut commoveretur terra a mulieris sono. et vidi: 27et ecce, amplius mulier non comparebat mihi, sed civitas ædificabatur, et locus demonstrabatur de fundamentis magnis: et timui, et clamavi voce magna, et dixi, 28Ubi est Uriel angelus, qui a principio venit ad me? quoniam ipse me fecit venire in multitudine in excessu mentis huius, et factus est finis meus in corruptionem, et oratio mea in improperium.

29Et cum essem loquens ego hæc, ecce venit ad me, et vidit me. 30et ecce eram positus ut mortuus, et intellectus meus alienatus erat, et tenuit dexteram meam, et confortavit me, et statuit me super pedes meos, et dixit mihi, 31Quid tibi est? et quare conturbatus est intellectus tuus, et sensus cordis tui? et quare conturbaris? Et dixi, 32Quoniam dereliquisti me, et ego quidem feci secundum sermones tuos, et exivi in campum: et ecce vidi, et video quod non possum enarrare. Et dixit ad me, 33Sta ut vir, et commonebo te. Et dixi, 34Loquere Domine meus tu in me, noli me derelinquere, ut non frustra moriar: 35quoniam vidi quæ non sciebam, et audio quæ non scio. 36Aut numquid sensus meus fallitur, et anima mea somniat? 37Nunc ergo deprecor te, ut demonstres servo tuo de excessu hoc. Et respondit ad me, et dixit, 38Audi me et doceam te, et dicam tibi de quibus times: quoniam Altissimus revelavit tibi mysteria multa. 39Vidit rectam viam tuam, quoniam sine intermissione contristabaris pro populo tuo, et valde lugebas…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading 4 Esdras 9–10 in Logos