4 Esdras 5–6
Clementine VulgateOther versions
51De signis autem: ecce dies venient, in quibus apprehendentur qui inhabitant terram in censu multo: et abscondetur veritatis via: et sterilis erit a fide regio: 2et multiplicabitur iniustitia super hanc quam ipse tu vides, et super quam audisti olim: 3et erit imposito vestigio quam nunc vides regnare regionem, et videbunt eam desertam. 4Si autem tibi dederit Altissimus vivere, videbis post tertiam tubam, et relucescet subito sol noctu, et luna ter in die, 5et de ligno sanguis stillabit, et lapis dabit vocem suam, et populi commovebuntur: 6et regnabit, quem non sperant qui inhabitant super terram, et volatilia commigrationem facient: 7et mare Sodomiticum pisces reiiciet, et dabit vocem noctu, quam non noverant multi. omnes autem audient vocem eius, 8et chaos fiet per loca multa, et ignis frequenter remittetur, et bestiæ agrestes transmigrabunt, et mulieres menstruatæ parient monstra, 9et in dulcibus aquis salsæ invenientur, et amici omnes semetipsos expugnabunt: et abscondetur tunc sensus, et intellectus separabitur in promptuarium suum: 10et quæretur a multis, et non invenietur: et multiplicabitur iniustitia, et incontinentia super terram. 11Et interrogabit regio proximam suam, et dicet, Numquid per te pertransiit iustitia iustum faciens? Et hoc negabit. 12Et erit in illo tempore, et sperabunt homines, et non impetrabunt: laborabunt, et non dirigentur viæ eorum. 13Hæc signa dicere tibi permissum est mihi: et si oraveris iterum et ploraveris, sicut et nunc, et ieiunaveris septem diebus, audies iterate horum maiora.
14Et evigilavi, et corpus meum horruit valde: et anima mea laboravit, ut deficeret: 15et tenuit me qui venit angelus, qui loquebatur in me, et confortavit me, et statuit me super pedes. 16Et factum est in nocte secunda, et venit ad me Salathiel dux populi, et dixit mihi, Ubi eras? et quare vultus tuus tristis? 17An nescis, quoniam tibi creditus est Israel in regione transmigrationis eorum? 18Exurge ergo, et gusta panem, et non derelinquas nos, sicut pastor gregem suum in manibus luporum malignorum. 19Et dixi ei, Vade a me, et non appropies ad me. Et audivit, ut dixi: et recessit a me. 20Et ego ieiunavi diebus septem ululans et plorans, sicut mihi mandavit Uriel angelus.
21Et factum est post dies septem, et iterum cogitationes cordis mei molestæ erant mihi valde, 22et resumpsit anima mea spiritum intellectus: et iterum cœpi loqui coram Altissimo sermones, 23et dixi, Dominator Domine ex omni silva terræ, et omnibus arboribus eius, elegisti vineam unicam: 24et ex omni terra orbis, elegisti tibi foveam unam: et ex omnibus floribus orbis, elegisti tibi lilium unum: 25et ex omnibus abyssis maris, replesti tibi rivum unum: et ex omnibus ædificatis civitatibus, sanctificasti tibimetipsi Sion: 26et ex omnibus creatis volatilibus, nominasti tibi columbam unam: et ex omnibus plasmatis pecoribus, providisti tibi ovem unam: 27et ex omnibus multiplicatis populis, acquisivisti tibi populum unum: et ab omnibus probatam legem donasti huic, quem desiderasti populo. 28Et nunc Domine, ut quid tradidisti unum pluribus? Et præparasti super unam radicem alias, et disperdidisti unicum tuum in multis: 29et conculcaverunt eum, qui contradicebant sponsionibus tuis, quique tuis testamentis non credebant. 30Et si odiens odisti populum tuum, tuis manibus debet castigari.
31Et factum est, cum locutus essem sermones, et missus est angelus ad me, qui ante venerat ad me præterita nocte, 32et dixit mihi, Audi me, et instruam te: et intende mihi, et adiiciam coram te. 33Et dixi, Loquere Domine meus. Et dixit ad me, Valde tu in excessu mentis factus es pro Israel: an plus dilexisti eum, quam qui eum fecit? 34Et dixi ad eum, Non Domine, sed dolens locutus sum. Torquent enim me renes mei per omnem horam, quærentem apprehendere semitam Altissimi, et investigare partem iudicii eius. 35Et dixit ad me, Non potes. Et dixi, Quare Domine? Ad quid nascebar, aut quare non fiebat matrix matris meæ mihi sepulchrum, ut non viderem laborem Iacob, et defatigationem generis Israel? 36Et dixit ad me, Numera mihi quæ necdum venerant, et collige mihi dispersas guttas, et revirida mihi aridos flores, 37et aperi mihi clausa promptuaria, et produc mihi inclusos in eis flatus; demonstra mihi vocis imaginem: et tunc ostendam tibi laborem quem rogas videre. 38Et dixi, Dominator Domine, quis enim est qui potest hæc scire, nisi qui cum hominibus habitationem non habet? 39Ego autem insipiens: et quomodo potero dicere de his, quibus me interrogasti? 40Et dixit ad me, Quomodo non potes facere unum de his quæ dicta sunt: sic non poteris invenire iudicium meum, aut in fine charitatem, quam populo promisi. 41Et dixi, Sed ecce Domine tu prope es his qui in finem sunt: et quid facient qui ante me fuerunt, aut nos, aut hi qui post nos? 42Et dixit ad me, Coronæ assimilabo iudicium meum. Sicut non novissimorum tarditas, sic nec priorum velocitas. 43Et respondi, et dixi, Nec poteras facere eos qui facti sunt, et qui sunt, et qui futuri sunt, in unum, ut celerius iudicium tuum ostendas? 44Et respondit ad me, et dixit, Non potest festinare creatura super creatorem, nec sustinere sæculum eos qui in eo creandi sunt, in unum. 45Et dixi. Quo modo dixisti servo tuo, quoniam vivificans vivificasti a te creatam creaturam in unum, et sustinebat creatura: poterit et nunc portare præsentes in unum. 46Et dixit ad me, Interroga matricem mulieris, et dices ad eam, Et si paris, quare per tempus? Roga ergo eam, ut det decem in unum. 47Et dixi, Non utique poterit: sed secundum tempus. 48Et dixit ad me, Et ego dedi matricem terræ his qui seminati sunt super eam per tempus. 49Quemadmodum enim infans non parit ea, quæ senum sunt: sic ego disposui a me creatum sæculum. 50Et interrogavi, et dixi, Cum iam dederis mihi viam, loquar coram te: nam mater nostra, de qua dixisti mihi, adhuc iuvenis est: iam senectuti appropinquat. 51Et respondit ad me, et dixit, Interroga eam quæ parit, et dicet tibi. 52Dices enim ei, Quare quos peperisti, nunc non sunt similes his qui ante te, sed minores statura? 53Et dicet tibi et ipsa, Alii sunt qui in iuventute virtutis nati sunt: et alii qui sub tempore senectutis, deficiente matrice sunt nati. 54Considera ergo et tu quoniam minori statura estis præ his qui ante vos: 55et qui post vos, minori quam vos, quasi iam senescentes creaturæ, et fortitudinem iuventutis prætereuntes. Et dixi, Rogo Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra servo tuo, per quem visites creaturam tuam.
61Et dixit ad me, Initio terreni orbis et antequam starent exitus sæculi, et antequam spirarent conventiones ventorum, 2et antequam sonarent voces tonitruum, et antequam splenderent nitores coruscationum, et antequam confirmarentur fundamenta paradisi, 3et antequam viderentur decori flores, et antequam confirmarentur motæ virtutes, et antequam colligerentur innumerabiles militiæ angelorum, 4et antequam extollerentur altitudines aeris, et antequam nominarentur mensuræ firmamentorum, et antequam æstuarent camini in Sion, 5et antequam investigarentur præsentes anni, et antequam abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones, et consignati essent, qui fidem thesaurizaverunt: 6tunc cogitavi, et facta sunt per me solum, et non per alium: et finis per me, et non per alium.
7Et respondi, et dixi, Quæ erit separatio temporum? aut quando prioris finis, et sequentis initium? 8Et dixit ad me, Ab Abraham usque ad Isaac, quando nati sunt ab eo Iacob et Esau, manus Iacob tenebat ab initio calcaneum Esau, 9finis enim huius sæculi Esau, et principium sequentis Iacob. 10Hominis manus inter calcaneum et manum. Aliud noli quærere Esdra. 11Et respondi, et dixi, O dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, 12oro ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum, quorum partem mihi demonstrasti nocte præcedenti. 13Et respondit, et dixit ad me, Surge super pedes tuos, et audi vocem plenissimam sonitus. 14Et erit sicut commotio, nec commovebitur locus, in quo stes super eum. 15Ideo cum loquitur, tu non expaveas, quoniam de fine verbum et fundamentum terræ intelligitur, 16quoniam de ipsis sermo tremiscit et commovetur, scit enim quoniam finem eorum oportet commutari. 17Et factum est, cum audissem, surrexi super pedes meos, et audivi: et ecce vox loquens, et sonus eius sicut sonus aquarum multarum, 18et dixit, Ecce dies veniunt, et erit quando appropinquare incipiam, ut visitem habitantes in terra: 19et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas Sion. 20et cum supersignabitur sæculum quod incipiet pertransire, hæc signa faciam, Libri aperientur ante faciem firmamenti, et omnes videbunt simul, 21et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et prægnantes immaturos parient infantes trium et quattuor mensium, et vivent, et suscitabuntur. 22Et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena promptuaria subito invenientur vacua: 23et tuba canet cum sono; quam cum omnes audierint, subito expavescent. 24Et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his: et venæ fontium stabunt, et non decurrent in horis tribus: 25et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis quibus prædixi tibi, ipse salvabitur, et videbit salutare meum, et finem sæculi vestri. 26Et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium, et convertetur in sensum alium. 27Delebitur enim malum, et extinguetur dolus. 28Florebit autem fides, et vincetur corruptela, et ostendetur veritas quæ sine fructu fuit diebus tantis.
29Et factum est, cum loqueretur mihi, et ecce paulatim intuebar super eum ante quem stabam, 30et dixit ad me hæc, Veni tibi ostendere tempus venturæ noctis. 31Si ergo iterum rogaveris, et iterum ieiunaveris septem diebus, iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem quam audivi. 32Audita est enim vox tua apud Altissimum. Vidit enim fortis directionem tuam, et providit…
This passage has been shortened. Keep reading 4 Esdras 5–6 in Logos
Public Domain