Logos Bible Study

3 Esdras 8:9–30

Clementine VulgateOther versions

9Accedentes autem, qui scribebant scripta Artaxerxis regis tradiderunt scriptum quod obvenerat ab Artaxerxe rege ad Esdram sacerdotem, et lectorem legis Domini, cuius exemplum subiectum est.

10REX Artaxerxes Esdræ sacerdoti, et lectori legis Domini salutem. 11Humanior ego iudicans in beneficiis, præcepi eis qui desiderant ex gente Iudæorum sua sponte, et ex sacerdotibus et Levitis, qui sunt in regno meo, comitari tecum in Ierusalem. 12Si qui ergo cupiunt ire tecum, conveniant, et proficiscantur sicut placuit mihi et septem amicis meis consiliariis, 13ut visitent ea quæ aguntur secundum Iudæam et Ierusalem, observantes sicut habes in lege Domini, 14et ferant munera Domino Deo Israel, quæ vovi ego et amici Ierusalem, et omne aurum et argentum, quod inventum fuerit in regione Babyloniæ Domino in Ierusalem cum illo, 15quod est donatum pro ipsa gente in templum Domini eorum quod est in Ierusalem: ut colligatur hoc aurum et argentum ad tauros, et arietes, et agnos, et hœdos, et quæ his sunt congruentia, 16ut offerant hostias Domino super altare Domini ipsorum quod est in Ierusalem. 17Et omnia quæcumque volueris cum fratribus tuis facere auro et argento, perfice pro voluntate tua secundum præceptum Domini Dei tui: 18et sacrosancta vasa, quæ data sunt tibi ad opera domus Domini Dei tui, quæ est in Ierusalem: 19et cetera quæcumque tibi subvenerint ad opera templi Dei tui, dabis de regali gazophylacio: 20cum volueris cum fratribus tuis facere auro et argento, perfice secundum voluntatem Domini. 21Et ego quidem rex Artaxerxes præcepi custodibus thesaurorum Syriæ et Phœnicis, ut quæcumque scripserit Esdras sacerdos, et lector legis Domini, diligenter detur ei usque ad argenti talenta centum, similiter et auri: 22et usque ad frumenti modios centum, et vini amphoras centum, et alia quæcumque abundant sine taxatione. 23Omnia secundum legem Dei fiant Deo altissimo, ne forte exurgat ira in regno regis, et filii, et filiorum eius. 24Vobis autem dicitur, ut omnibus sacerdotibus et Levitis, et sacris cantoribus, et servis templi, et scribis templi huius, 25nullum tributum, neque ulla alia indictio irrogetur, nec habeat quisquam potestatem obiicere eis quicquam. 26Tu autem Esdra secundum sapientiam Dei constitue iudices et arbitros in tota Syria, et Phœnice: et omnes qui legem Dei tui non noverunt, doce: 27ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter plectantur sive morte, sive cruciatu, sive etiam pecuniæ mulctatione vel abductione.

28Et dixit Esdras scriba: Benedictus Deus patrum nostrorum, qui dedit hanc voluntatem in cor regis, clarificare domum suam, quæ est in Ierusalem, 29et me honorificavit in conspectu regis, et consiliariorum, et amicorum, et purpuratorum eius. 30et ego constans animo factus sum secundum opitulationem Domini Dei mei, et congregavi ex Israel viros, ut simul ascenderent mecum.

Read in Logos