3 Esdras 8
Clementine VulgateOther versions
81Et post hunc regnante Artaxerxe Persarum rege, accessit Esdras filius Azariæ, filii Helciæ, filii Solome, 2filii Sadoc, filii Achitob, filii Ameri, filii Azahel, filii Bocci, filii Abisueve, filii Phinees, filii Eleazari, filii Aaron primi sacerdotis: 3hic Esdras ascendit de Babylonia, cum esset scriba et ingeniosus in lege Moysi, quæ data est a Domino Deo Israel docere et facere. 4Et dedit ei rex gloriam, quod invenisset gratiam in omni dignitate et desiderio in conspectu eius. 5Et ascenderunt simul cum ipso ex filiis Israel, et sacerdotibus et Levitis, et sacris cantoribus templi, et ostiariis, et servis templi in Ierusalem.
6Anno septimo regnante Artaxerxe, in quinto mense, hic annus septimus est regni, exeuntes de Babylonia novilunio quinti mensis, 7venerunt Ierosolymam iuxta præceptum illius secundum prosperitatem itineris a Domino ipsorum datam eis. 8In his enim Esdras magnam disciplinam obtinebat, ne prætermitteret quidquam eorum, quæ essent ex lege Domini et præceptis, et docendo universum Israel omnem iustitiam et iudicium.
9Accedentes autem, qui scribebant scripta Artaxerxis regis tradiderunt scriptum quod obvenerat ab Artaxerxe rege ad Esdram sacerdotem, et lectorem legis Domini, cuius exemplum subiectum est.
10REX Artaxerxes Esdræ sacerdoti, et lectori legis Domini salutem. 11Humanior ego iudicans in beneficiis, præcepi eis qui desiderant ex gente Iudæorum sua sponte, et ex sacerdotibus et Levitis, qui sunt in regno meo, comitari tecum in Ierusalem. 12Si qui ergo cupiunt ire tecum, conveniant, et proficiscantur sicut placuit mihi et septem amicis meis consiliariis, 13ut visitent ea quæ aguntur secundum Iudæam et Ierusalem, observantes sicut habes in lege Domini, 14et ferant munera Domino Deo Israel, quæ vovi ego et amici Ierusalem, et omne aurum et argentum, quod inventum fuerit in regione Babyloniæ Domino in Ierusalem cum illo, 15quod est donatum pro ipsa gente in templum Domini eorum quod est in Ierusalem: ut colligatur hoc aurum et argentum ad tauros, et arietes, et agnos, et hœdos, et quæ his sunt congruentia, 16ut offerant hostias Domino super altare Domini ipsorum quod est in Ierusalem. 17Et omnia quæcumque volueris cum fratribus tuis facere auro et argento, perfice pro voluntate tua secundum præceptum Domini Dei tui: 18et sacrosancta vasa, quæ data sunt tibi ad opera domus Domini Dei tui, quæ est in Ierusalem: 19et cetera quæcumque tibi subvenerint ad opera templi Dei tui, dabis de regali gazophylacio: 20cum volueris cum fratribus tuis facere auro et argento, perfice secundum voluntatem Domini. 21Et ego quidem rex Artaxerxes præcepi custodibus thesaurorum Syriæ et Phœnicis, ut quæcumque scripserit Esdras sacerdos, et lector legis Domini, diligenter detur ei usque ad argenti talenta centum, similiter et auri: 22et usque ad frumenti modios centum, et vini amphoras centum, et alia quæcumque abundant sine taxatione. 23Omnia secundum legem Dei fiant Deo altissimo, ne forte exurgat ira in regno regis, et filii, et filiorum eius. 24Vobis autem dicitur, ut omnibus sacerdotibus et Levitis, et sacris cantoribus, et servis templi, et scribis templi huius, 25nullum tributum, neque ulla alia indictio irrogetur, nec habeat quisquam potestatem obiicere eis quicquam. 26Tu autem Esdra secundum sapientiam Dei constitue iudices et arbitros in tota Syria, et Phœnice: et omnes qui legem Dei tui non noverunt, doce: 27ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter plectantur sive morte, sive cruciatu, sive etiam pecuniæ mulctatione vel abductione.
28Et dixit Esdras scriba: Benedictus Deus patrum nostrorum, qui dedit hanc voluntatem in cor regis, clarificare domum suam, quæ est in Ierusalem, 29et me honorificavit in conspectu regis, et consiliariorum, et amicorum, et purpuratorum eius. 30et ego constans animo factus sum secundum opitulationem Domini Dei mei, et congregavi ex Israel viros, ut simul ascenderent mecum.
31Et hi sunt præpositi secundum suas patrias, et principatus portionales eorum qui mecum ascenderunt de Babylonia in regno Artaxerxis. 32Et ex filiis Phares, Gersomus: ex filiis Siemarith, Amenus: filiorum David, Acchus filius Sceciliæ: 33ex filiis Phares, Zacharias, et cum eo reversi sunt viri centum quinquaginta: 34ex filiis ductoris Moabilionis Zaræi, et cum ipso viri ducenti quinquaginta: 35ex filiis Zachues, lechonias Zecholei, et cum ipso viri ducenti quinquaginta: 36ex filiis Sala, Maasias Gotholiæ, et cum ipso viri septuaginta: 37ex filiis Saphatiæ, Zarias Micheli, et cum ipso viri octoginta: 38ex filiis Iob, Abdias Ieheli, et cum ipso viri ducenti duodecim: 39ex filiis Baniæ, Salimoth, filius Iosaphiæ, et cum ipso viri centum sexaginta: 40ex filiis Beer, Zacharias Bebei, et cum ipso viri ducenti octo: 41ex filiis Ezead, Ioannes Eccetan, et cum ipso viri centum decem: 42ex filiis Adonicam ipsis postremis, et hæc sunt nomina eorum, Eliphalam filius Gebel, et Semeias, et cum ipso viri septuaginta.
43Et congregavi eos ad fluvium qui dicitur Thia, et metati fuimus illic triduo, et recognovi eos. 44Et ex filiis sacerdotum et Levitarum non inveni illic. 45Et misi ad Eleazarum, et Eccelon, et Masman, et Maloban, et Enaathan, et Samea, et Ioribum, Nathan, Enuagam, Zachariam, et Moso-lamum ipsos ductores et peritos: 46et dixi eis ut venirent ad Loddeum, qui erat apud locum gazophylacii. 47Et mandavi eis ut dicerent Loddeo, et fratribus eius, et illis qui erant in gazophylacio, ut mitterent nobis eos qui sacerdotio fungerentur in domo Domini Dei nostri: 48et adduxerunt nobis secundum manum validam Domini Dei nostri viros peritos: ex filiis Moholi, filii Levi, filii Israel, Sebebian, et filios et fratres, qui erant decem et octo: 49Asbiam, et Amin ex filiis filiorum Chananæi, et filii eorum viri viginti. 50Et ex his qui templo serviebant, quos dedit David, et ipsi principes ad operationem Levitis templo servientium ducenti viginti. Omnia nomina significata sunt in scripturis.
51Et vovi illic ieiunium iuvenibus in conspectu Dei, ut quærerem ab eo bonum iter nobis, et qui nobiscum erant, et filiis, et pecoribus propter insidias. 52Erubui enim petere a rege pedites et equites in comitatu, tutelæ gratia contra adversarios nostros. 53Diximus enim regi, quoniam virtus Domini erit cum eis qui inquirunt eum in omni affectu. 54Et iterum deprecati sumus Dominum Deum nostrum secundum hæc: quem et propitium habuimus, et compotes facti sumus Deo nostro.
55Et separavi ex plebis præpositis, et sacerdotibus templi viros duodecim, et Sedebiam, et Asannam, et cum eis ex fratribus eorum viros decem: 56et appendi eis aurum et argentum et vasa sacerdotalia domus Dei nostri, quæ donaverat rex, et consiliarii eius, et principes, et omnis Israel. 57Et cum appendissem, tradidi argenti talenta centum quinquaginta, et vasa argentea talentorum centum, et auri talenta centum, 58et vasorum aureorum septies viginti, et vasa ærea de bono æramento splendentia, duodecim, auri speciem reddentia. 59et dixi eis: Et vos sancti estis Domino, et vasa sunt sancta, et aurum, et argentum votum est Domino Deo patrum nostrorum. 60Vigilate et custodite, donec tradatis ex plebis præpositis, et sacerdotibus et Levitis, et principibus civitatum Israel in Ierusalem, in pastophorio domus Dei nostri. 61Et hi qui susceperunt sacerdotes et Levitæ aurum et argentum et vasa, intulerunt in Ierusalem in templum Domini.
62Et promovimus a fluvio Thia, die duodecima mensis primi, usquequo introivimus in Ierusalem.
63Et cum factus fuisset tertius dies, quarta autem die ponderatum aurum, et argentum traditum est in domo Domini Dei nostri, Marimoth filio Iori sacerdoti: 64et cum ipso erat Eleazar filius Phinees: et erant cum ipsis Iosadus filius Iesu, et Medias, et Banni filius Levitæ ad numerum, et ad pondus universa. 65Et scriptum est pondus ipsorum eadem hora.
66Qui autem venerunt ex captivitate, obtulerunt sacrificium Domino Deo Israel, tauros duodecim pro omni Israel, arietes octoginta sex, 67agnos septuagintaduos, hircos pro peccato duodecim, et pro salute vaccas duodecim, omnia in sacrificium Domini.
68Et relegerunt præcepta regis regalibus dispensatoribus, et subregulis Cœlesyriæ, et Phœnicis: et honorificaverunt gentem, et templum Domini.
69Et consummatis his, accesserunt ad me præpositi, dicentes: Non segregaverunt genus Israel, et principes, et sacerdotes, et Levitæ, 70et alienigenæ gentes et nationes terræ immunditias suas a Chananæis, et Hethæis, et Pherezæis, et Iebuzæis, et Moabitis, et Ægyptiis, et Idumæis. 71coniuncti enim sunt filiabus eorum et ipsi, et filii eorum. et mistum est semen sanctum alienigenis gentibus terræ: et participes erant præpositi, et magistratus iniquitatis eius ab initio ipsius regni. 72Et mox ut audivi ista, conscidi vestimenta et sacram tunicam: et lacerans capillos capitis, et barbam, sedi dolens et mœstus. 73Et convenerunt quotquot tunc movebantur in verbo Domini Dei Israel, ad me lugentem super iniquitatem istam, et sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum.
74Et consurgens a ieiunio, conscissa habens vestimenta et sacram tunicam, ingeniculans, et extendens manus ad Dominum, 75dicebam: Domine confusus sum, et reveritus sum ante faciem tuam. 76Peccata enim nostra multiplicata sunt super capita nostra, et iniquitates nostræ exaltatæ sunt usque ad cælum. 77Quoniam a temporibus patrum nostrorum sumus in magno peccato usque ad diem hunc. 78Et propter peccata nostra, et patrum nostrorum sumus traditi cum fratribus nostris, et cum sacerdotibus nostris, regibus terræ in gladium et captivitatem, et deprædationem cum confusione usque in hodiernum diem. 79Et nunc quantum est hoc quod contigit nobis misericordia abs te Domine Deus, et relinque nobis radicem, et nomen in locum sanctificationis tuæ, 80detegere luminare nostrum in domo Domini Dei nostri, dare nobis cibum in omni tempore servitutis nostræ. 81Et cum serviremus, non fuimus derelicti a Domino Deo nostro: sed constituit nos in gratia, ponens nobis reges Persarum dare cibum, 82et clarificare…
This passage has been shortened. Keep reading 3 Esdras 8 in Logos
Public Domain